INQUISITOR Generalis Hisp

INQUISITOR Generalis Hisp
INQUISITOR Generalis Hisp
Rex Pontifici supremum omnium regnorum suorum Inquisitorem proponit, quem Papa in munere suo confirmat, illiqueve plenissimam porestatem tribuit in causis haeresin spectantibus. Hic dein particulares nominat Inquisitores, a Rege approbandos; Visitatores ad Inquisitorum provincias mittit; cum paenitentibus et eorum filiis nonnumquam dispensat; in superiore Inquisitionis Senatu, qui quottidie cogitur, festivis diebus exceptis, praesidet; Inquisitoribus Provincialibus, qui quotannis statum sui tribunalis supremo Senatui referunt, ac singulis mensibus eidem de omnibus pecuniis rationem reddunt, imperar etc. Fuitqueve primus Inquisitot Generalis regenorum Hisp. Frater Thomas Turrecremata, creatus A. C. 1483. sicut in Lusitania Didacus de Silva, Septae Ep. et Ioh. III. Regi a Confessionibus. Ceterum ab hoc Tribunali, quod hodie Cleticis saecularibus decretorum ac LL. peritis commissum est, non nisi ad Regem appellatis datur: qui, autequam Rex sit, iuramento speciali se ipsi subicit, cum toto suo dominio, uti docet Caesar Carena. Tract. de Officio S. Inquiisit. Tit. 3. § 8. et seqq. Vide quoque Francisc. Pegnam In Directorium Inquisitorum Nic. Eymerici Part. 3. Comm. 32.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”